et tu fili hominis sume tibi gladium acutum radentem pilos
adsumes eum et duces per caput tuum et per barbam tuam et
adsumes tibi stateram ponderis et divides eos
tertiam partem igni conbures in medio civitatis iuxta
conpletionem dierum obsidionis et adsumens tertiam partem
concides gladio in circuitu eius tertiam vero aliam disperges
in ventum et gladium nudabo post eos
et sumes inde parvum numerum et ligabis eos in summitate
pallii tui
et ex eis rursum tolles et proicies in medio ignis et
conbures eos igni ex eo egredietur ignis in omnem domum Israhel
haec dicit Dominus Deus ista est Hierusalem in medio gentium
posui eam et in circuitu eius terras
et contempsit iudicia mea ut plus esset impia quam gentes et
praecepta mea ultra quam terrae quae in circuitu eius sunt
iudicia enim mea proiecerunt et in praeceptis meis non
ambulaverunt
idcirco haec dicit Dominus Deus quia superastis gentes quae
in circuitu vestro sunt in praeceptis meis non ambulastis et
iudicia mea non fecistis et iuxta iudicia gentium quae in
circuitu vestro sunt non estis operati
ideo haec dicit Dominus Deus ecce ego ad te et ipse ego
faciam in medio tui iudicia in oculis gentium
et faciam in te quae non feci et quibus similia ultra non
faciam propter omnes abominationes tuas
ideo patres comedent filios in medio tui et filii comedent
patres suos et faciam in te iudicia et ventilabo universas
reliquias tuas in omnem ventum
idcirco vivo ego dicit Dominus Deus nisi pro eo quod
sanctum meum violasti in omnibus offensionibus tuis et in
omnibus abominationibus tuis ego quoque confringam et non
parcet oculus meus et non miserebor
tertia tui pars peste morietur et fame consumetur in medio
tui et tertia tui pars gladio cadet in circuitu tuo tertiam
vero partem tuam in omnem ventum dispergam et gladium evaginabo
post eos
et conpleam furorem meum et requiescere faciam
indignationem meam in eis et consolabor et scient quia ego
Dominus locutus sum in zelo meo cum implevero indignationem
meam in eis
et dabo te in desertum et in obprobrium in gentibus quae in
circuitu tuo sunt in conspectu omnis praetereuntis
et eris obprobrium et blasphemia exemplum et stupor in
gentibus quae in circuitu tuo sunt cum fecero in te iudicia in
furore et in indignatione et in increpationibus irae
ego Dominus locutus sum quando misero sagittas famis
pessimas in eos quae erunt mortiferae et quas mittam ut
disperdam vos et famem congregabo super vos et conteram vobis
baculum panis
et inmittam in vos famem et bestias pessimas usque ad
internicionem et pestilentia et sanguis transibunt per te et
gladium inducam super te ego Dominus locutus sum